- POENA
- POENAet Beneficium, pro Diis habitos apud quosdam Aethiopiae populos legimus: Sunt qui non ab Aethioplbus, sed ab Assyriis et Persis hos cultos fuisse asserunt; illam quod malorum, hunc quod bonorum largitorem esse opinantur, Alex. ab Alex. l. 18. c. 11. Stat. Theb. l. 8. v. 25. de aula Plutonis.——— multisonas exercet Poena catenas.Ubi Scholiastes Dea, inquit, punitionum, cruciatuum; Furiarum parens Val. Flacco statuitur, uti ostendit Barthius, Adversar. l. 21. c. 21. Certe a Furiis distinguit Lucianus Necyom. Arrianus, Dissertat. l. 2. c. 20. Tragici saepe et Statius idem, Theb. l. 12. quippe ampliore harum munere etc. Fuit autem Poena tres ob causas, secundum veteres Philosophos, infligi reis solita: nempe vel castigandi atque emendandi gratiâ, ut is, qui fortuito deliquit, attentior fiat correctiorque, quam Νουθεςίαν, vel Κόλαςιν, vel Παραίνεςεν dixêre: Velanimadvertendi gratia, quum dignitas auctoritasque eius, in quem peccatum est, tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet, quae Τιμωρία est appellata: vel vindicandi gratiâ, quae Παράδειγμα Graecis nuncupata est; quum poenitio propter exemplum est necessaria, ut coeteri similibus a peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Plato tamen in Georgia, medium Poena genus omittens, Convenit, inquit, omnem, quipunitur, ab eo qui recte punit, aut meliorem fieri, atque utilitatem percipere: aut exemplum omnibus aliis esse, ut alii, videntes alium pati, metuemes meliores exsistant. Similis locus est apud eundem, in Protagora: Cuius sententia quomodo cum priori concilietur, vide A. Gellium, l. 6. c. 14. cui adde, si placet, Senec. de Ira l. 1. c. 15. de Clem. l. 1. c. 22. de Lactantium de Ira Dei, c. 18. Apud Romanos, anteaes aut argentum signatum, obdelicta, poena gravissima erat duarum ovium et triginta boum, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 28. Ad hos dein a Graecis plurima suppliciorum genera transiêre, quippe quos non Eqvulei solum, ut in Tuscul. Quaest. Cicero habet, sed machinarum paene omnium, ad homines torquendos, excogitatarum fuisse Auctores, discimus ex Vitruvio, Oribasio, Herone, Pappo, Bitone et Athenaeo: quarum nonnulla genera infra ex Petito Comm. in Ll. Atticas, l. 4. tit. 9. Interim ne duplex reis irrogaretur Poena, hâc Lege, cuius in Leptinea meminit Demosthenes constitutum est: Μηδὲν τίμημα ὑπάρχειν ἐπὶ κρίςει πλέον ἢ ἕν, ὁπότερον ἄν τὸ Δικαςτήριον τιμήςῃ, παθεῖν ἢ ἀποτίσαι, ἀμφότερα δὲ μὴ ἐξέςτω. Idem lege aliâ, de qua Plato Apolog. veniam dabant iis, qui inviti aut per ignorantiam minima admiserant, neque illos in ius vocabant, sed officii admonebant. In Consultorem vero ac Reum idem statuebant: Τὸν βουλεύςαντα εν τῷ αὐτῷ ενέχεςθαι καὶ τὸν τῇ χειρὶ ἐργαςάμενον. Nam, ut est in vet. Mimo,Bis peccat, qui peccanti consilium accommodat.Draco vero omnia crimina morte multavit, sed mitigavit rigorem Solon, et pro delictorum ratione, Foenam applicuit. Apud Hebraeos, quae genera fuerint Poenarum, praecipue capitalium, vide quoque hîc infra: adde quae dicta retro, verbô Condemnare, quaeque infra dicemus ubi de Sella Eqvul.POENARUM VARIA APUD ROMANOS GENERA. α. In Antliam damnatio, servile Poenae genus fuit, cum e profundo puteo aquam haurire cogebantur. β. ad Bestias, cum reis, qui inde Bestiarii dicti, in feris certandum erat. Alexand. ab Alex. l. 3. c. 5. A. Gell. l. 5. c. 14. Horum ducentos ab uno Leone stratos, Cicero refert pro Sestio. Ad Christianos crebro supplicium translatum, vidimus supra. γ. Censio hastaria, militaris poena fuit, vide supra in voce Miles. δ. Carcer, duas habebat partes, Robur et Tullianum, in quorum illo praecipitabantur, in hoc strangulabantur malefici. ε. Codex, ligneus stipes, quem alligati servi, quideliquerant, trahebant, cuique insidebant vincti Hadrian. Turnebus Advers. l. 23. c. 21. ζ. Crux, servile supplicium, vide supra. η. Culeus, Parricidii poena, Vide Modestum Digest. l. 48. ad l. Pomp. de Parricid. θ. Decimatio, Legionum poena, ι. Defossio, Vestalium erat. κ Deiectio e rupe Tarpeia, per Carnificem facta, praegressâ verberatione, liberis hominibus, proditionis perduellionisque reis irrogabatur, Appianus Bellor. Civil. l. 3. Eandem tamen in servis furti manifesti convictis, iussu Xvirorum obtinuisse, monet A. Gellius, l. 11. c. 18. λ. Deportatio, seu Lata fuga, erat capitis diminutio maxima, cum quis perpetuô multabatur exiliô: Ei opponebatur Relegatio, quae temporarium solum exilium indixit. μ. Diminutio capitis, triplex erat, Minima, cum ex superiore ac nobiliore Tribu, in interiorem et obscuriorem, detrudebantur, vel in Aerarios referebantur, qui omnia alia iura civium Romanor. praeter quam tributi, et aeris conterendi, amiserunt. Sigonius, de Iure Rom. l. 1. c. 17. Vide quoque A. Gellium, l. 4. c. 12. Media, exilium, sed sine libertatis iactura, infligebat; his verbis sollennibus: Tibi aqua et igni interdico. Quam cum Proscriptione hominum eandem facit Cael. Rhodig. l. 15. c. 17. Maxima erat Deportatio, ν. Dimissio ignominosa, poena militaris. ζ. Eculeus, vide supra. ο. Ergastulum, ser vilis poena erat, quâ etiam fine auctoritate publica ab offenso domino servus poterat affici. π. Fidiculae, vide supra. ρ. Fraudatio stipendii, poena militaris. ς. Furca, supplicium servile, vide suô locô. τ. Fustis, ingerebatur militibus et custodibus negligentibus. υ. ad Gladium damnari dicebatur, qui Gladiatoriam cogebatur exercere. Ad gladii ludum deputationem, vocat Capitolin. Vide Lipsium, Saturnal. l. 2. c. 3. φ. sub Iugum mittebantur hostes devicti. χ. Lamina, vide supra. ψ. de Lapide empti, dicebantur ii qui cum de rupe vel saxo Tarpeio deiciendi erant, gratiam impetrârunt, sed non sine peretuae ignominiae nota. ω. Lignum, vide Nervus. αα. ad Ludum damnabantur, qui in arena cogebatur decertare: poterantque evadere et rude, cum contra ad Gladium damnati certissimae destinati essent neci. ββ. Mala mansio, quibusdam idem cum Puteo, aliis cum Arca: nonnullis cum Nervo. Sed ad eam reus, ut de eo quaestio haberetur, extensum fuisse, docet Ulpianus, l. 30. ad Edictum, Si hominem etc. γγ. ad Metalla damnabantur servi, et sub Gentilibus Imperatorib. non raro Christiani. δδ. Missio Sanguinis, poena militaris. εε. Nervus, vide suô locô. ζζ. Nex, cuius genera: Percussio securi facta, Strangulatio, Culeus etc. ηη. Numella, vinculum fuit, quô constrictinuere capiteque demissô esse cogebantur. Turnebus loc. cit. θθ. Patibulum, minor poena quam crux suspensos illicô exanimabat. ιι. Percussio, securi facta, adhibebatur verberatione, quae virgis fiebat, praemissâ. Liv. l. 2. et 26. κκ. Pistrinum, vide supra. λλ. Praecipitatio, fiebat in ea parte Carceris, quae robur dicebatur. μμ. Proscriptio, erat vel bonorum, cum quis solvendo non erat: vel hominum, eadem cum Diminutione capitis media. Vide infra suô locô. νν. Puteus, apud Plautum Aulul. Act. 2. sc. 5. v. 20. coquorum furacitatem coercuit. ζζ. Relegatio, exilium erat temporarium: Ei Deportatio opposita fuit. οο. Scalae Gemoniae, e quibus rei in Tiberim dabantur in praeceps. Cael. tamen Rhodig. l. 10. c. 5. hîc comburi reos solitos fuisse, docet, adeoque cum Tunica idem Poenae genus facit ππ Σκοινισμὸς, forte idem cum Fidiculis. ρρ. Servitus. ςς. Stigmatici, Inscriptique, servi erant fugitivi. Iidem Literati nuncupati sunt. ττ. Strangulatio, laqueô fiebat, in Tertulliano: Vide Cicer. in Vatinium. υυ. Supplicium more Maiorum, idem cum Furca. φφ. Talio, vide A. Gellium, l. 16. c. 10. χχ. Taxillata flagra, seu Scorpiones. Vide supra. ψψ. in Tiberim deiectio: e scalis Gemoniis fiebat. ωω. Translatione et quasi transplantatione, puniebantur bellô superatae gentes. ααα. Tunica, acerbum supplicii genus, cum illâ ignita induti comburebantur viur. Unde Seneca, Cogita illam tunicam alimentis igneam et illitam et intextam, Ep. 14. βββ. Verberatio, partim virgis, pattim fustibus infligebatur. Vide infra suô locô. γγγ. Virgae, Ungulae, vide infra. Sed omnibus enumerandis quis par sit: Liceat adhuc nominâsse Amputationem manuum, aliorumque membrorum; Collumbar, a collo, quod ei innectebatur, dictum; Crurifragium, Excaecationem, Talifragium; Theatralem poenam, de qua mox: et ex Militaribus, de quibus aliquid supra, Cespitis vel Decempedae gestationem, Sessiones, Stationesque ignominiosas, de quibus Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 24. etc. POENARUM GENERA APUD ATHENIENSES USITATA. α. Aerarii fiebant, qui solvendo non erant. His, nisi debitum expunxissent suum, non licebat πολιτεύεςθαι. i. e. Rem publicam gerere. Neque enim in contione suffragium ferebant, aut in Iudices legebantur, neque quidquam pro contione dicebant. Quod si insuper haberent, rapiebantur ad Undecimviros capitales. Propterea ignominiosi erant, quae poena ad heredes quoque transiit. At, multâ solutâ, eorum nomina expuncta sunt ex tabella, a Magistratu Quaestoribus traditâ, et ab his in Acropoli asservatâ. β. carcer perpetuus, inter Poenas fuit, teste Platone in Apolog. detinebanturque in eo rei vinculis constricti, ut de eodem Socrate Plato in Phaedone refert. Etiam in carcere erant, si multa esset irrogata, quousque eam numerâssent, Idem in Apolog. γ. Exilium decennale, potentiorum fuit poena. Vide hîc paulo infra Ostracismus δ. Infamia irrogabatur Aerariis, eorumque heredibus, donec satisfecissent etc. Fuerunt autem Infames seu ἄτιμοι trium generum, Οἱ μὲν τὸ τρίτον μέρος τοῦ σώματος ἠτιμοῦντο, nimirum illi, qui sua bona possidebant, nec tamen in quibusdam capitibus idem cum coeteris civibus ius habebant. Et haec erat Capitis diminutio minima, vide Ulpianum in Mid. Οἱ δί τὰ δύο, qui, cum in Aerarios essent relati, omnibus exciderunt civitatis iuribus, sacris pariter et profanis, bonaque eorum publicabantur, quousque tandem nomina sua ex punxissent. Haec media fuit Diminutio capitis. Οἰδὲ, ὁλόκληρον, qui, quamvis in bonis suis essent, omnibus tamen civitatis iuribus una cum liberis posterisque suis exciderunt. Ex haec erat Capitis diminutio maxima. Inscriptio, vide supra. 2. Nervus seu lignum, quô pedes vinciebantur. Graece Ποδοκάκκη, quasi Ποδοκατοχὴ ζ.. Ostracismus, decennale fuit exilium, potentioribus iniungi solitum, non Athenis tantum, sed etiam in subditis civitatibus, Aristot. Polit. l. 3. c. 13. Intra dies itaque decem ab urbe excedere et annos totidem abesse cogebantur ii, quos sex milibus suffragium ferentibus, aut maiore numerô, a pluribus damnari contigisset. Percipiebant nihilominus totô hôc tempore bonorum suorum fructus, interim exulem recipere nemini licebat. Auctorem huius Poenae sunt, qui Theseum faciant, eundemque primum eâ affectum. Alii circa tempora demum Pisistrati inventum, et Hipparchum eius cognatum eam primum omnium subiisse, volunt. Quidam Hippiam: nonnulli Lysonis filium Achillem Ostracismi auctorem laudant. Ultimus illorum pertulit Hyperbolus, Plut. in Aristide. η. Παυςικάπη, machina fuit, quae in serebatur collo; ne manus ori admoveri possent. Pollux, l. 7. c. 4. θ. Πεντεςύριγγον ζύλον, non collo solum inserebatur, sed etiam pedes manusque impediebat. ι. Ποδοκάκκη seu Nervus pedes tantum arctabat. Hesych. Harpocratio etc. κ. Ποδοςτράβη, vinculum seu quaestionis genus erat, quô pedes luxabantur. Grammatici. Adde et manus, ut ex Ulpiano discimus ad Timocrateam. λ. ad Remum quoque rei nonnumquam damnabantur. Et hi ἄτιμοι infames erant, ac capite minuti; cum reliqui remiges, qui ad remum mercede conducebantur, θῆτες quidem, seu Proletarii, non tamen infames, essent. Hôc Poenae genere etiam hostes bellô captos, ab Atheniensibus, solitos fuisse affici, auctore Philocle, narrat Plut. in Lysandro. Hunc enim suasisse refert, ut captis hostibus dexter abscinderetur pollex, quo hastam quidem ferre non possent, at remum agitare valerent. μ.. Supplicium capitale, ex lege Draconis sanguine scripta, omnibus criminibus adhibebatur, rigorem minuente Solone. Solebat autem illud de damnatis non sumi, ante supremam diei tempestatem, i. e. Solem occasum: ut colligitur ex verbis Stobaei, Serm. Ι. Καὶ τριῶν ἠμερῶν αὐτῷ δοθεισῶν, τῇ τρώτῃ ἔπιεν καὶ οὐ προςέμεινε τῆς τρίτης ἡμέρας τὴν ἐχάτην ὥραν παρατηρε̑ιν, ἥ ἐςτιν ἥλιος ἐπὶ τῶ ὀρῶν: Contrarium plane apud Hebraeos obtinente, etc. GENERA POENARUM APUD HEBRAEOS USITATA, EX THOM. GODWYNO. α. ad Bestias damnare, a Romanis didicerunt. Quod poenae genus irrogatum legitur Paulo Apost. 1. Corinth. c. 15. v. 32. β. Carcer, poenae genus erat non capitalis, comprehendens sub se Nervum, Arcam, Malam mansionem etc. E quo si reus evasisset, custodem idem supplicium, quod is subiturus erat, manebat, 1. Reg. c. 20. v. 39. γ. Combustio, Lapidatione mitior, sed Decollatione ac Suffocatione atrocior habita, duplex erat; Combustio corporis, quae fiebat lignô; et Combustio animae, quae liquefacti plumbi in os infusione peragi solita, priori erat frequentior. δ. Crux, a Romanis mutuata, vide suô locô. ε Custodia libera, cum rei interdiu, levioribus onerati vinculis, ad opus emittebantur, sub noctem, in carcerem redituri. Horum unusquisque militem habebat custodem, qui eâdem catenâ cum reo vinctus erat, sinistrâ eius huius dextrae alligatâ. Quem admodum de Paulo legimus Actorum c. ult. v. 16. Sed an id inter Hebraeos quoque usu furit, ut Drusius contendit in 2. Tim. 1. 18, dubitat Godwynus. ζ. Decollatio, combustione levior, sed Strangulatione gravior, irrogabatur homicidis, et Idololatris. ηn. Excisio, vide infra, Poena Excisionis. θ. Flagellatio, fiebat vel Virgis vel Flagellis, quarum haec gravior. Caedebantur autem rei quadragenis plagis, in Iudicis conspectu, Deuteron. c. 25. v. 2. Vide quae de Paulo ac Sila referuntur, Actor. c. 16. v. 22. quaeque diximus supra suô locô. Nonnunquum, cum sceleris ratio id requirebat, Ἀςτραγαλωταὶ μάςτιγες, i. e. Flagra taxillata, in sacris Scorpiones dicta, adhibebantur. ι. Καταποντισμὸς, seu Deiectio in mare, peregrinum Poenae genus fuit: hoc tamen peculiare Hebraeis, quod ei, cui hôc modô pereundum erat, mola asinaria de colle suspendebatur, ut sic demergeretur. Vide Hieronym. in Matth. c. 18. υ. 6. κ. Lapidatio gravissimum Poenae genus iudicatum, quô pactô fuerit peracta, et quibus irrogata, vide supra. λ. Libera Custodia. Vide hîc paulo supra, in voce Custodia. μ. Restitutio, obtinebat in iis, qui aliena bona iniuste ad se traxissent, vide Exodi, c. 22. v. 1. s. Restituebatur autem ablatum, vel secundum idem, vel secundum aequale, vel secundum possibile, ν. Serrâ dissectio, apud Romanos ac Hebraeos usitata, Esaiae Prophetae a Manasse Regeirrogata creditur. Vide Hebraeor. c. 11. v. 37. ζ. Suffocatio, inter 4. poenarum capitalium genti peculiarum genera, mitissima, sic fiebat. Immergebatur reus fimo cruribus tenus, et fune cervici iniectô, utrinque stantes lictores illum contorquebant, donec spiritus intercluderetur. Irrogabatur plagiariis, Pseudoprophetis, Adulteris, iis qui Parentes percussissent, vel Sacerdotis filiam polluissent: Senioribus item, qui Synedrio contradixissent, ο. Talio erat vel identitatis seu Pythagorica, vel similitudinis seu analogica: Illâ oculus pro oculo; hâ pretium oculi, rependebatur. Targum Ionath. Deut. c. 19. v. 21. Vide Rabbi Solomonem ibid. π. Tympanismus, a Graecis mutuatus, memoratur Hebr. c. 11. v. 35. Vide quoque 2. Maccab. c. 6. v. 19. Iunius in Ieremiae c. 29. v. 26. etiam meminit alîus Poenae generis, Hebraeis Tsinok dicti, quod quidam cum Navicula sugentis, Plut. in Artax. iden faciunt; aliis nil nisi funes, quibus reorum manus colligatae, eâ voce indigitari contendentibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.